monumenta.ch > Plinius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 36
{XIX} fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti - ita vocatur arbor aemulo cummi -, sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gusto, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras #img|denarius.gif|img# III.